1015
388 DE SECRETIS
quemadmodum pleraque volucrum genera, frumen¬
to, aut milio, aut hordeo. Caeterum aliqui magis
cicures habere anates volentes, oua ipsarum circa¬
stagna perquirunt eaque gallinis supponunt, ex¬
clusosque pullos educant, & mansuetos habent.
Didymus.
Anates vt manibus facilè capiantur.
Si quis locum obseruet, ex quo potum sumunt
anates, & euersa aqua vinum nigrum immittat,
vbi id hauserint cadent, & prehendi facile possunt.
Idem & vini faex facit. Idem.
DE SECRETIS APVM.
CAP. XVI.
De apibus, & morborum earum medelis.
LOCVS in quo apes futurae sunt, ad hybernum,
aut vernum solis exortum conuersus esse debet,
quo & hyeme & aestate calfiant, & aurae inspiran¬
tes ipsas recreent. Aqua optima apum examinibus
est, quę per asperos calculos defluit, incorruptaque
ac minimè turbida existit. Nam & sanitatem, &
bonum mel facit. Verum petrarum saxa itemque
ligna collocare oportet, aquam paululum supere¬
minentia, quibus insidentes absque labore bibant.
Si verò non sit fluens à tera aqua, à puteo exhau¬
riatur, aut è fonte, & per canales inducatur. Sint
autem hi propè apes, ne ex aquae gestatione aegro¬
tent. Pabulo thymi maximè gaudent, & ex eo
bundè pastae, & plurimum mel conficiunt, & so¬
bolem pariunt. Saluia quoque & thymbra, ac cy¬
tisus, iucundissima sunt apibus pabula, & recentis