1015
390 DE SECRETIS
Vnum, quòd superioribus diebus, maximè vesper¬
tinis, multae ante foramen, vt vuae, aliae ex alijs pen¬
dent conglobarae. Alterum, quòd cum iam euola¬
turae sunt, aut etiam interceperunt, consonant ve¬
hementer, proinde vt milites faciunt, cum castra
mouent. Quae primò tum exierunt, in conspectu
volitant, reliquas, quae nondum congregatę sunt,
respectantes, dum conueniant. Cum à mellario id
fecisse sunt animaduersę iaciundo in eas puluerem,
& circum tinniendo aere, perterritas quò voluerit
perducet. Non longè inde ramum, vel quid aliud
oblinunt erithace, atque apiastro, caeterisque rebus
quibus delectantur. Vbi consederunt, afferunt al¬
uum propè eisdem illicijs illitam intus, & prope
apposita, fumo leui circumeundo cogunt eas in¬
trare vt in nouam coloniam: cùm introierunt,
permanent adeò libenter, vt etiam si proximam po¬
sueris illam aluum vnde exierunt, tamen nouo do¬
micilio potius sint contentae. M. Varro.
Apes quomodo transferendae.
Si emptori cuipiam, aut etiam ob aliam causam
necesse sit ipsas transferre, noctu & placidè, & ob¬
ligatis cum pellibus vasis, eas tollat ante diem.
Hac enim fallacia neque fauos perturbabis, neque
animalia contristabis ipsa molestando. Florent.
Apes vt non fugiant.
Apes non fugient. si vituli recens nati stercus
loculorum osculis obleueris. Fixo autem, & in¬
habitante adhuc examine, regem leuiter alis pre¬
hendito, eiusque extrema infringito. Ipso enim in¬
tus manente, non discedent. Non fugient apes, si
syluestris, & satiuae oleae folia simultrita alueari¬
bus