867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 573
sue calfaciendo; siue refrigerando: in illo autem diuersam ha¬
bent, quòd alia astringant, alia aperiant: quaedam huic, quaedam
illi visceri ac membro sint peculiaria. Ideo etiam interdum ipsa
parantur ex pastillis, nuuc diarhodon, nunc diacorallu: aliâs ex
ijs qui terram sigillatam recipiunt: aliâs ex illis, qui succinum,
praesertim si astrictionem in sanguinis profluuio requirimus:
liquando ex ijs, qui à capparibus, à lacca, ab halicacabo inscribun¬
tur: cùm iccoris, vel lienis obstructionem aperire conamur. MA¬
THETES, Quae igitur ad singulas corporum vires corroboran¬
1das inscribantur, indices oro, GERON, Ad naturalem vim calida
intemperie infirmam, confert electarium diatrion santalon, dia¬
tragacanthum frigidum, diarrhodon Abbatis, diamargariton
frigidum. at frigida intemperie debilitatam recreat diacalamen¬
tum, diatrium pipereon, ex citro, aromaticum rosatum majus
Gabrieli ascriptum, diarrhodon Abbatis vtrique causae accom¬
modatum. Diaireos simplex, dialacca, diacurcuma ab obstru¬
ctiones iecoris, & aquae inter cutem principia valent. Huc eti¬
am faciunt omnia calida electaria, quae cordi peculiariter conue¬
nire dicuntur, vt suprà audiuisti. MATHETES, Quae ad vitalem
vim ex frigore, vel calore imbecillam prosunt? GERON, Diamba¬
rum, diamuscu dulcè, diamuscum amarum, diamuscu calidum, con¬
fectio alkermes: item ex citro, & ex agallocho, seu xylo alomnes: ex
gemmis, & quod cor exhilarare dicitur, Galeno ascriptum. MA¬
THETES, Quod cor ex calore imbecillum reuocillat? GERON,
Diamargariton frigidum, diarhodon Abbatis, diatrion santa¬
lon. MATHETES, Quod animalem vim frigida intemperie affe¬
ctam recreat? GERON, Pleres archoticon, dianthos, diamoscum dul¬
ce, & amarum: item quod fit ex gemmis, Mithridatium, Theria¬
ca, aurea Alexandrina, quę antidota, seu opiatae dicuntur, vt pau¬
post audies. Eandem verò facultatem calore affectam restitu¬
unt, regium Mesuae, diatrion santalon: haec etiam naturali sunt
communia: confectio anacardina spiritum animalem puriorem Flectarium cor¬
reddit, & intellectum iuuat. MATHETES, Quomodo electaria
ista corroborantia praescribis in seplasijs? GERON, In solida qui¬
dem forma in hunc modum:
ELECTARIVM AD VENTRICV¬
lum humidum frigidúmque.
Aromatici rosati, maceris drachmę tres: diacalamenthi dra¬
chma, diatrion pipereon scrupuli duo: conseruae ex rosis, ex ro¬
remarino, vtriusque drachma semissis: zaccari quod satis est. Om¬
nia miscentur, redigunturque in tessellas, quae duas, aut tres dra¬
f 3
Electaria diuer¬
sae sunt naturae.
Electaria ad na¬
turalem vim ido¬
nea.
Vitali facultali
dicata.
Animali faculta¬
ti idonea
Electarium cor¬
roborantium for¬
mulae solidae.
Tessellae corrobo¬
rantes ex electa¬
rijs.
Electarium soli¬
dum ventriculum
coraborans.