1015
392 DE SECRETIS
abundè suppetet. Caeterum bubuli fimi fumo ipsas
expellere oportet, aut maluae syluestris masculae
suffitu quam deudromalachen Graeci appellant.
Eiusdem succo vindemiatorem illini oportet, ob
ipsarum morsus. Prodest & Melitteon, quę & me¬
littena, & melissophyllon appellatur illita, & flos
lentisci. Idem.
Vt mellis vindemiator ab apibus non pungatur.
Ad farinam foenigraeci torrefacti maluae sylue¬
stris succum affundito cum oleo, factaque mellis
spissitudine, faciem & nudas corporis partes lar¬
giter illine. Indidem etiam sorbeto, & in aluearia
ter aut quater insufflato. Fimum item bubulum
aridum in ollula accendito, & admotum fenestel¬
lae aluearij fumum ad dimidiam horam irrumpe¬
re sinito, & postea eleuatam ollam foris teneto,
quo fumus foris redundet, atque sic vindemiam
perfice. Similiter autem & fucorum nidos ac cel¬
las extirpabis, si ad bubulum fimum farinam fa¬
baceam ammiscueris. Paxamus.
An mel sit adulteratum, dignoscendi ratio,
An adulteratum, aut integrum sit mel, ipso ac¬
censo cognosces. Quod enim adulteratum non
est purè ardebit. Diophanes.
OE SECRETIS FVCORVM.
CAP. XVII.
Ad tollendos fucos.
Si fucos tollere libeat, vespere incipiente oper¬
cula vasorum intrinsecus aqua irrorato, & circa
diluculum