1015
396 DE SECRETIS
cubicula minimè introibunt, odorem, vt antea
dictum, vitantes. Quòd si muscas quoque è domo
depellere voles sumito saturegiae, foliorum sam¬
buci, cumini, sing. quantum satis est, misceantur
& coquantur in aqua, qua cum domus, vel cubi¬
cula aliquantulum madefacta fuerint, muscę om¬
nes euolabunt. Verum nihil cibi eis permitten¬
dum, ne eo allectae odorem contemnant. Alexius.
Ad culices.
Si canabis humidae ramum florentem iuxta te¬
pones dormiturus, culices te non contingent. De¬
mocritus.
Ad culices.
Culices perdit pilus equinus extentus iuxta ia¬
nuam, & per mediam domum, & non permittit
ipsis introire. Exigit eosdem calcantha & nigella
suffitu. Si spongiam acri aceto imbutam à capite
suspenderis, & sub pedes, culices te non contin¬
gent. Fugabis eosdem rutam madefaciens, & do¬
mum respergens. Item conyza cocta, & domo ex
decocto respersa. Aut galbani suffitu, aut sulphu¬
ris, aut cymini. Fugantur item acerm simplicis, &
origani vapore ac nidore. Stercus bubulum suffi¬
tum & muris sublitum, culices eliminat. Idem con¬
tinget si ex imulae sextante, & muricum vstorum
drachmis duabus, amicula suffumigaueris. Spon¬
gia aceto imbuta si ex fastigio domus suspendatur,
omnes culices illic congregabit. Culices molesti¬
non erunt ei, qui canabem in lecto substratum
habet. Rutam aquam macerato, aut conyzam co¬
quito, indeque domum irrorato, & culices exter¬
minabis. Exiguntur item bdellij suffitu. Democr.
Muscae