867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 575
OBSERVATIO.
Quòd si tenuis & calidus humor ex capite ad pulmonem
defluens tussim excitet, diatragacanthum frigidum: sin autem
lentus & crassus è pectore educendus sit; diatragacanthum cali¬
dum, & diaircos simplex rectè adijcitur. Quòd si veneni sit suspi¬
cio, electarijs, aut frigidis, aut calidis ea misceri debent, quae illi re¬
sistunt, vt macis, zedoaria, cinamomum, agallochum, moscus,
crocus, idque si frigida intemperies affligat: sin autem calida, mar¬
garitae, corallium, rosae, & caphura: in promiscua verò intem¬
peric. margaritae, semen citri, radix tormentillae, tunici, cornu
ceruini scrupuli, aut drachmae semissis instar, singulari quadam
proprietate ad eam facultatem corroborandam, tuendámque va¬
lent. Ad pestilentiam autem id quod sequitur; sic componitur:
ELECTARIVM AD PESTILENTIAM.
Pulueris diamargariton frigidi drachma: margaritarum
lectarum, quae in pila marmorea, pistillóque ferreo laeuigatę sint,
vt albescant, scrupulus: caphurae grana duo: pastillorum ex
caphura scrupulus vnus, vel dimidius: radicis dictamni, tormen
tillae, tunici, corticis citri, singulorum scrupulus: conseruae bu¬
glossi, cyrsij drachimae tres: zaccari optimi ex aquà rosacca, vel bu¬
glossi, vel cyrsij diluti quod satis est. Mixta omnia in tessellas, vt
superiùs redigantur. MATHETES, Quae calidum nimis cere¬
brum restituunt? GERON, In hunc modum parata.
ELECTARIVM AD CEREBRVM
frigidum.
Pulueris diarhodon Abbatis, diatrion santalon, diamarga¬
riton frigidi, singulorum drachmae duae: conseruae ex nymphęa,
ex rosis, ex violis, singulorum drachma: zaccari quantum satis
est. redigantur in tabellas, quae singulae duas, aut tres pendeant
drachmas: MATHETES, Quid si animalis facultas exfrigida intem
peric laboret? GERON, Tunc vtere hoc solido electario, quod re¬
cipit pulueris floris roris marini, diamuscu dulcis, pleres archon¬
tici, singulorum sesquidrachma: conseruae acori, rosarum vtrius¬
que drachmam. Fingantur tabulae cum zaccaro, quarum sin¬
gulae drachmas tres pendeant. Atque de electariorum solido¬
rum formulis: restant adhuc compositiones aliquot roboran¬
tes, quae cùm praedictis ferè respondeant, ordine persequar: de¬
inde etiam ea quae in liquida forma parantur electaria (opiata
vulgò dicta) absoluam. MATHETES, Quęnam illę sunt?
MANVS CHRISTI.
GERON, Orbiculi, siue tessellae ex vnionibus parati: Ara¬
f 4
Electaria in ve¬
neni suspicione
ex quibus fiant
Electarium soli¬
dum ad anima¬
lem facultatem.