1015
LIBER IX. 411
Graecorum hortulanus diligens & peritus, lolium
quod zizaniorum nomine venit, cum radicibus
uulsum in coronae figuram efformabat, & arboris
trunco circundabat: vel marinos cancros paguros
nuncupatos, eidem circunligabat: aut plumbea co¬
rona amplexabatur. Pręterea radicem ablaqueabat,
eamque perforabat, & cuneum ex corno immit¬
tebat, terra circumaggesta. Quidam nudatas radi¬
ces aliquot crassiores ac maiores findunt, & fissurae
silicis fragmentum immittunt: deinde ligant, & accu¬
mulata terra rursus adobruunt. Palladius rubrica,
aut amurca insulsa, aquae remista arborem illinit.
Vel cancrum fluuialem cum rutę ramo, aut lupi¬
norum fasciculum eidem suspendit. Idem.
Ad arbores, quae deciduos flores, vel folia habent.
Arboribus si flores, aut folia decidant, hunc in
modum auxiliaberis ex Quintilliorum Gręcis geor¬
gicis. Circunfossis radicibus, palearum fabearum,
aqua temperatarum, & maceratarum mensuram ma¬
gnam magnae arbori, paruam verò paruae circum¬
pones, & ita defluuio laborantem curabis. Idem.
Aduersus vermes arborum.
Si à vermibus infestabitur arbor, de Florentini
consilio sic illam defendes Lemniam terram, quam
sigillatam vocant, & origanum cum aqua tere, eaque
miscellanea radices illine, aut scillam in circuitu
planta. Si verò piceos paxillos circa arborem defi¬
xeris, tabescent vermes, ac decident. A quibus
tiam suillum stercus vino dilutum illęsam seruabit,
sicuti scripsit in suis Graecis georgicis Didymus,
modò illud circa arborem frequenter iniiciatur, quod
etiam pręstare potest columbinum stercus, nudatis