111
cum aliquando per libros Medicorum
tum sententia, tum auctoritate dignorum
euagarem, ut de ea aliqua inuestigare atque
dignoscere possem. Post Thadei magni
medici grauissima consilia de ea aliqua
perlegi, quae & audita & in libris Alchi¬
mistarum lecta, cum laude digna sint, hoc
meo opusculo inserere statui. Neque arro¬
ganter à me scriptum esse credatur, cum
tantam rem sic nesciolus aggressus fuerim,
sed id à me actum esse, ut sic doctior eua¬
dam posteritatique proficiam, ac ut obser¬
uantiae tuae, cui plurimum debeo, satisfa¬
ciam. Si ergo accurare minus quam res ipsa
ex postulare uidetur, conscipsero, Lecto¬
res aequo patiantur animo, uelintque magni¬
tudini rei non arrogantiae meae id ascri¬
bere. Nam eius magnitudinem, admiran¬
damque ex cellentiam ex dicendis plane in¬
telligentqui nedum uitae aquam sed be¬
nedictam diuinamque profecto praedica¬
bunt. Non ita quispiam miretur, si inter
Mortales apud eos maxime qui Septen¬
trionalem plagam incolunt, tanta in ve¬
Aiij