1015
LIBER IX. 413
nus, faba, vel pannus menstruo muliebri imbu¬
tus admoueatur: nam ita arbor tabida ariditate
conficietur. Sunt qui in terebratam medullam
viuum argentum iniiciant. Syluae extirpandae ra¬
tionem Democritus prodidit, lupini flore in suc¬
co cicutae vno die macerato, & radicibus abla¬
queatis resperso.
Arbores necare.
Oleum commune radicibus fundatur: & peri¬
bunt breui. Vel fac foramen vsque ad medietatem,
seu medullam, in quo infundatur argentum viuum
& oleum, & obturetur cera, & creta, & breui tem¬
poris spacio siccabitur. Fallopius.
Arbores vt à pecoribus non Laedantur.
Cancros, hoc est paguros, fluuiales, aut mari¬
nos, non pauciores quam decem in aquam coniectos
ad dies octo sinito, & conclusos sub dio exponito,
vt ad dies decem insolentur, & ex aqua instillato
super ea, quae illaesa manere velis ad dies octo, &
admiraberis efficaciam. Idem facit caninum ster¬
cus vrina putridissima ammixta, & circunspersa.
Democritus.
DE SECRETIS ARBORVM
rum[sic] hortensium, CAP. III.
Aduersus vermes arboris mali.
Malus omnium maximè vermiculationem sen¬
tit, hoc est, vermium erosionem. A quibus immu¬
nis erit, si scilla circumposita fuerit. Quos si haere
ditarios habuerit, felle bubulo, vel suillo stercore
misto humanae vrinae, & radicibus affuso extin¬