867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 577
diendos, aliorumque viscerum ac membrorum affectus sanan¬
dos exhibeantur. Tales medicinae ex electarijs fieri possunt: ad
calefaciendum quidem, & astringendum, vt puluis aromatici
rosati, diagalanga, rosata nouella: ad refrigerandum verò dia¬
trion santalon, diamargariton frigidum, & id genus alia. herba¬
rum autem constant floribus cordi familiaribus: seminibus anisi,
foeniculi, cumini, ameos; coriandri praeparati: adhaec amygdalis,
pineis, auellanis: item corticibus citri, carvyophyllis, cinamomo:
nonnunquam corticibus capparum, tamaricis: salicis, sic macere,
malabathro, ocymo, citreo, iunco odorato, & alijs zaccaro condi¬
tis: quae non modò incidi, sed etiam in puluerem redigi possunt:
Pondus tragematum quincunx est, aut libra.
TRAGEMA AD STOMACHVM FRI¬
gidum corroborandum.
li, carui, maceris, singulorum drachmae duae semis: cinamomi¬
quidrachma: zinziberis albi drachma: carvophyllorum scrupu¬
li duo: nucis moscatae drachma. Omnia crassiore modo incidan¬
tur, misceanturque: vnde vulgò puluis grossus dicitur.
ALIVD AD IDEM.
Seminis anisi, ameos, singulorum drachmae duae: coriandri
praeparati, & simplici operculo obducti vncia: corticis citri prae¬
parati drachmae tres: cinamomi, maceris, iunci odorati singulo¬
rum scrupuli duo. Incidantur omnia, misceanturque: & conchlea¬
re vnum ex eis à cibo sumatur.
ALIVD AD IDEM.
Seminis anisi, foeniculi, coriandri, singulorum zaccaro ob¬
ductorum vnciae duae: seminis carui confecti vncia: glycyrrhizae
purgatae, vinciae duae, semis. Zinziberis, calami aromatici, singu¬
lorum drachmae tres: galangae, nucis mosctaae, singulorum dra¬
chma cum semisse: caryophyllorum drachma. Omnia, exceptis
seminibus, crassiore incidantur modo, misceanturque.
ALIVDO AD VENTRICVLVM
flatibus repletum.
Anisi conditi drachmae duae: galangae, cinamomi crassi sin¬
gulorum drachmae tres: piperis longi scrupulus semissis: corti¬
cum citri sicci drachma: zaccari candi vnciae sex. Misce ad for¬
mam tragematis, quod nunc ante, nunc post cibum assumatur:
frequentiùs autem ante illum. nam ventriculum calefieri deside¬
ras, priusquam alimenta ingerantur: idque in fundo magis, quàm
in superiore eius orificio.
Materia trage¬
matum.
Pandis tragema¬
tum.
Tragema cras¬
sum.