1015
LIBER IX. 423
nemus, ne transpirent, priusquam tamen ger¬
men fundere incipiant, & dum adhuc clausa sint
inseremus. Quae igitur ad terram ad ipsum vitis
fundum inserimus, firmius vtique inserentur, ele¬
uata simul terra ad ipsorum enutriationem, verum
fructum tardiorem reddent, velut alia in terra plan¬
tata sarmenta. Quae verò in altiore parte insita
sunt difficulter coalescent à ventis conquassata:
citius tamen fructum producent. Oportet autem
ea, quae in alto inseruntur esse leuia & plana, crassi¬
tudine pollicari: aspretudinem verò à serra, acuta
falce leuigare expedit. Porrò sarmentum, quod inse¬
rendum est, ad duorum & dimidij digiti longitu¬
dinem ex vna parte deradere oportet, quemadmo¬
dum videmus sculptos, & formatos calamos, cum
quibus scribimus, ita vt ex vna parte medulla ap¬
pareat illęsa, ex altera verò ipse cortex. Deponen¬
dum est autem sarmentum totum quatenus de¬
rasum est, vt ne quod inter truncum & sarmentum
medium est hiet, explendumque calce, aut argilla.
Prohibebitur enim ita vt humor, & is, qui in ipso
est humor custodietur. Caeterùm pars trunci, quę
ad plagam spectat, vinculo liganda est, simplici qui¬
dem, sed infracto, deinde luto glutinoso illinenda.
Quidam etiam hubulum stercus ad lutum admiscent.
Quae igitur hoc modo insita sunt, eorum vinculum
aqua per spongiam irrigamus, sub crepusculum
vespertinum in aestatis maximè vigore. Vbi au¬
tem iam germinans quatuor digitorum fuerit ri¬
dicam iuxta defigere oportet, & alligare, vt à ven¬
tis sit securitas. Quum verò germen auctum
fuerit, vinculum falce dissecare conuenit, vt à
coarctatione liberetur, & humor ex trunco in
D 4