1015
436 DE SECRETIS
ocymi scilicet, erucae, nasturtij, & similium, ad¬
mixtaque fimo obruimus: enascetur enim ab omni¬
bus coronatus lactucae thyrsus. Ioan. Bapt. Porta,
ex Palladio.
Beta vt albior & maior fiat.
Si maiores & albiores facere betas velis, radi¬
ces ipsarum fimo bubulo recenti intege, & quemad¬
modum in porrò, germen finde, & lapidem latum,
aut testam impone. Sotion.
Brassica, vt fiat sapore & magnitudine
insignis.
Brassicam & sapore & magnitudine praeci¬
puam reddes, si omnium primùm in pastinato se¬
ras: deinde si terram fugientes cauliculos seces
& à terra proceritate luxuriosa attollentes se, ex¬
aggerando aliam accumules: ita ne plus quàm ca¬
cumen emineat. Saepius sarrita, & stercorata me¬
lius conualescit, pleniorisque incrementi caulicu¬
lum facit, & cymam. Mizaldus.
Apium vt folij latissimi fiat, & crispum.
Magnum euadet apium, si seminis eius, quan¬
tum tribus digitis apprehendi potest, in pannicu¬
lum vetustum illigaueris, deinde stercore intectum
statim rigaueris. Similiter maximum erit apium,
si circunfossis radicibus paleas adieceris, & riga¬
ueris. Crispum autem erit apium, si semen eius
priusquam plantetur, in pila leniter tundatur, at¬
que cylindrus ipsi inducatur. Florentinus.
Apium hortense ocyssimè producere.
Sint semina hornotina, ac aestate ingruente,
ceto