111
hanc diuinam tamque secratam a me expect¬
ari minime sentiam, ad ea quam de aqua ar¬
denti tantummodo dicenda sunt me con¬
uertam. Fecit namque uocabulum ipsum
atque nomen, ut de ea quam conceperam
plurima discurrerem.
Caput primum de esse ardentis Aquae
Et quoniam quid nominis doctri¬
nae unius cuiusque principium ex¬
istit. Hinc ardentis aquae descri¬
ptionem in primis aggrediamur.
Aqua ardens simplex quae in usum me¬
dicinae venit est vini pars ignea siue spi¬
rituosa, quae per unicam, siue per plures
sublimationes ab eo egreditur in colore
aquae atque substantiae veniens.
Nomen autem aquae a colore aquae &
substantia assumpsit. Et ardentis nomen
ab effectu accepit, cum madefacta in ea
pecia subaccenso igne ardere videatur.