1015
LIBER IX. 445
barim fundas, cauendo ne bulbos saucies. Si verò
etiam alio colore ipsa oblinas, cuiuscunque colo¬
ris volueris lilia gignentur. Florentinus.
Lilia vt per annum recentia permaneant.
Lilia per totum annum recentia permanebunt
hoc modo: Auferunt ipsa vnà cum ramulis non¬
dum aperta, sed adhuc conclusa, imponuntque in
vasa fictilia noua, non picata, deinde vasa cooper¬
ta reponunt, atque sic recentia totum annum du¬
rant. Si quando autem medio tempore quis eis
vti velit, in sole exponat, quo concalfacta aperian¬
tur. Quo verò alio atque alio tempore lilia florem
producant, dum bulbos ipsorum plantas, alios
in altitudinem digitorum xij. alios viij. alios iiij.
deponito, & diu lilia habebis. Idem etiam in alijs
floribus facere licet. Anatolius.
DE SECRETIS FRVCTVVM.
in genere, CAP. XI.
Eructus vt habtas praetoes.
Vt fructus habeas praecoces, irriga saepe calida
aqua, Soli expone, stercore columbino equinoque
foue, aut calce, quae illam admittunt, vt cerasia, &
inutiles ramos sensim ac inutilia quaeque praeci¬
de. Cardanus.
Fructus vt serotinos habeas.
At si serotina velis, contraria ratione ages, in
vmbra, & multis operta foliis sinito, praecidito
iam natos fructus cum ramis, antequam mature¬
scant, denuò enim florebunt, & alios fructus mit¬