1015
LIBER IX. 449
bulis, & in eam adolescere. vbi impetraueris, & ad
debitam fructus fuerit restitutus magnitudinem,
figuras, & effigies dabit, quas effingere placuit. va¬
letque id maximè in cucurbitis, pyris, strutheis,
vt placebat Democrito, citreis, punicis, & malis
insanis. Ex Quintiliorum placitis scriptum vi¬
deo: si arundine in longum fissa excauabimus in¬
ternodia, in ea nuper cucumeris, vel oblongę cu¬
curbitae partus editi includantur, improbo cre¬
scens auctu, arundinem implebit, in oblongam,
& teretem figuram nimirum protensi. Quod si
inter duos discos compressam apposueris cucur¬
bitam, in orbem planum excrescit, & maximè fi¬
guras pręstat omnes, quibus cogitur. Si in vitilem
vaginam postquam defloruerit conieceris reuo¬
lutam ostendet anguis figuram. Io. Bap. Porta ex
phricano, & alijs priscis.
Fructus quomodo exos. & enucleatus euadat.
Vetus est philosophorum dictum: praecipuè
qui selecta agriculturae praecepta tradidere, si in¬
serendis surculis, vel viuis radicibus medullam
auriscalpio, vel osseo abstuleris cultro; fructum
exossem, ac sine ligneis nucleorum putaminibus
proditurum, siquidem altrix ipsa, ac parens est os¬
seae substantiae. Arcades autem huic refragantur
opinioni. Omnis enim aiunt, arbos, cui aliquate¬
nus dempta est, viuit: sed omnino si medulla sub¬
trahatur, non solum non enucleatos fructus pro¬
tuberare, sed vita viduari, ac exarescere penitus
necesse est. ratione hac suffulti, cùm pars illa hu¬
midissima, maximeque vitalis sit: alimentum enim
quod à sola ministratur, transcurrit, dum ad om¬
F