1015
458 DE SECRETIS
dem libuerit, non profunde, deinde papyro inuo¬
lutum plantato. Quicquid sanè in amygdala in¬
scripseris, hoc ipsum in fructu reperies. Quidam
etiam hoc ipsum in vera amygdala faciunt eodem
successu. Democritus.
Persica vt fiant rubra.
Rubra facies persica, rosis sub ipsas plantas con¬
sitis. Facies & iuxta alium modum rubicundum
fructum. Si enim obrutum persici os post dies se¬
ptem detexeris. In his enim diebus sua sponte
peritur, & cinnabarim intra ossiculum infuderis,
& hoc ipsum rursus obrutum cura & diligentia
dignatus fueris, inde rubra persica habebis. For¬
tassis etiam alium colorem si infundere libuerit,
eundem quoque similiter fructui affricabis. Idem.
Persica vt fiant mirae magnitudinis.
Vt persica mirae magnitudinis tibi compares,
amygdalas item & nuces, & similia, accipies tres,
vel quatuor nucleos ex illis, quos ita coaptabis,
vt corpus vnum constituere videantur. Hos iun¬
ctos, & si opus fuerit, colligatos, in vas aliquod
terra stercorata plenum immittes, plantabis, ac se¬
pelies: sed ita vt vas illud foramen habeat in
perculo, per quod nucleorum germen exigere co¬
gatur. Sic fiet, vt nuclei illi in vnam coalescant ar¬
borem, quae suo tempore fructus eximiae magni¬
tudinis ac pulchritudinis edet, ac proferet. Sunt
qui nucleos non in vas, sed fistulam, aut tubulum
terra saturatum mittant. Sed id multò leuius, &
facilius tibi si comparare studes, diligenter interle¬
genda erunt persica illa, quae parua & languida
apparebunt, nimiaque vbertate matrem onerabunt:
vt arboris succus ad reliquorum nutrimenta con¬
uertatur.