1015
460 DE SECRETIS
Nuces vt absque putaminibus gignantur.
Nuces nudas sine putaminibus facies, si con¬
fracta nucis testa, internoque nucleo illaeso con¬
seruato, ei ipsi lanam, aut recentia vitis seu platani
folia circumdederis, vt ne nudus existens fructus
à formicis corrodatur, & sic plantaueris. Idem in
amygdala Florentinus tradit. si cinis assiduè trun¬
co, & radicibus circumfundatur. Imò & in reliquis
fructuum generibus, quae testam forinsecus ha¬
bent, si iuxta eundem modum suerint plantata.
Aphricanus.
Aliter.
Loco, quo iuglandem plantare destinaueris,
scrobem defodito, & pulueratam imponito terram,
ac ferulae semen pangito: cùm enata increuerit,
aperi, & in eius medullam nudae nucis nucleum
caelato, & sic habebis longo tempore praeoptatos
fructus. Sic possumus & Tarentinam efficere,
lij Moluscam vocant: nam & Tarentinam dicunt,
quae est molli ac fragili putamine, vt manibus at¬
trectata, facile frangatur. Hanc lixiuio per annum
saepè irriga, cinerem radicibus inijce: vt prodidit
Damageron. Et arborem quoque penitus perfo¬
rans, duras, & masculas nuces friabiles facies. Sic
de auellana nuce, & amygdala: antequam florem
produxerit, ablaqueatis radicibus, per dies aliquot
calida infundetur aqua, & teneras dabunt nuces,
vt Africanus ait: fit priori modo, vt nudum nu¬
cleum, & friabilem testam afferat, vt non putami¬
ne, sed verius integatur cute, adeò tenella, vt simul
mandatur, & tandem de fructibus omnibus
qui testa integuntur. Io. Bap.
Porta.
Amyglalae