1015
470 DE SECRETIS
gatio, donec ex vtroque vnicum erumpat germen,
vuasque producat, in quibus diuersi generis, &
coloris sint acini. Didymus.
Vuae vt ad Ver vsque seruentur in vite.
Circa ipsam vitem, quae fructu plena est, loco
vmbroso scrobem fodies, altitudine trium pedum,
latitudine duorum, & mittes arenam, & ibi cala¬
mos figes, in quibus retorques assiduè sarmenta
fructibus plena, & illaesis botryonibus alligabis.
vt solùm non contingant, & coperies, vt imber eo
penetrare non possit. Berytius.
Vua vt fiat odorata.
Si odoratam vuam facere volumus: Sarmen¬
tum obruendum, ac odoriferum omne coniici¬
mus, vel vnguentum quòd volumus vuam olere,
& aliquantulum maceratur eiusdem odoris aqua,
& vuam dabit absorpto humore olentem. Paxam.
Vuas vt ab auibus & gallinis tuearis.
Vt gallinae atque eiusmodi aues ab vuis absti¬
neant, labruscae acinos edendos dato: idem enim
fermè contingit, quod hominibus qui acerbos
fructus deuorauerint. obstupescunt enim den¬
tes. Cardanus.
Vuas & aliis fructus ne vespae contingant.
Oleum sorbeto, & velut insufflans ad vites, &
vuas atque alios fructus accedito.
Democritus.
DE