1015
LIBER IX. 479
uiuum herba siccata cum calamintha, & vnà cum
gypso hordeo admixta. Quidam vas aceto ple¬
num & contectum operculo in medio hordei po¬
nunt. Damageron.
Faba vt incolumis seruetur.
Fabae marina aqua rigatae, & respersae, integrę,
& illaesae permanebunt. Didymus.
Fabae vt ad cocturam commodae fiant.
Quo ad cocturam fabae commodę fiant, pridie
quam con eras ipsas, in aqua nitrosa macerato. Idem.
Cicera vt maiora fiant.
Quorundam superuacanea cura est, qui maius
cicer esse volentes, vnà cum corticibus ipsum si¬
militer praemaceratum, addito nitro in aquam
serunt. Florentinus.
Cicer praecox.
Quòd si praecox cicer facere velis, ipsum circa
hordei tempus seminato. Idem.
Lentes vt citius melioresque nascantur.
Lentes bubulo stercore arido ante sementem
oblitae, meliores, & citius nascentur. Idem.
Lentes vt maiores nascantur.
Lenticula in vaginulis maior fit, si aqua tepi¬
da addito nitro macerata seratur. Idem.
Lupini vt dulcescant.
Lupinum dulce fit aqua marina, & fluuiali, ad
triduum maceratum. Vbi verò coeperit dulcesce¬
re, siccatur & deponitur, pecoribusque cum paleis
pabuli loco exhibetur.