1015
LIBER X. 487
salem armoniacum, qui fuit rubificatus cum igne
lapidis, & imbibe postea bene, & renoua quaque
die stercus inhumando, soluetur enim, & fiet aqua
rubicunda, sicut sanguis: fac ipsum congelari in
vase vitreo cum tenui igne: & quum congelabi¬
tur, tere ipsum benè, & imbibe ipsum ex aqua se¬
dine, & dissolue ipsum, & postea congela ipsum,
& ita facias ter: proueniet enim tibi ceratum, quod
super Lunam proijce, quoniam ipsa fiet Sol, aut
proijce super duo plumba aut super ferrum, & con¬
uertet ea in Solem. Et haec quidem est via, quod
colorat rubificando. Scias ipsum. Via autem eius
quod albificando colorat est huius conuersa: Et
hoc est, vt sumas de eius argento viuo albo subli¬
mato quatuor partes, & de sulphure albo partes
tres, & tere eas benè, & pone super eas de sale ar¬
moniaco albo extracto ex lapide partes duas, &
tere hoc totum benè, & imbibe ex aqua salis am¬
moniaci soluti benè, & assa ipsum leui assatione,
& hoc fac ter, sed qualibet vice sit assatio vehemen¬
tior. Deinde post haec tere ipsum bene, & imbibe¬
ex aqua salis armoniaci, & dimitte stare cum suo
humore, & pone in vase vitreo, post inhuma &
muta stercus quaque die, & fac sic, donec soluatur.
Postea tere ipsum & congela: ignis verò sit tenuis,
donec congeletur, & fiat album, siue cineritij colo¬
ris. Et si color ille fuerit in eo, redi ad terendum,
ad assandum, & congelandum, donec congeletur,
& sit album: prius tamen ipsum solue, vt fiat aqua
currens, & non sit massa, neque turbidum, & egre¬
dietur ceratum, & multum album. Cuius vnam
partem super decem millia veneris rubeę proijce,
& fit Luna. Haec est sententia eorum, qui operati
H 4