1015
494 DE SECRETIS
aquae, vt ad quatuor digitos emineat misceantur
parum baculo aliquo mundo, vt turbida fiat aqua:
deinde pauxillum sic relicta, aqua auferatur sen¬
sim, ponaturque in alio vase mundo. Quo facto, re¬
cens aqua super materiam infundatur, misceaturque
vt prius, donec turbida reddatur: deinde cum rur¬
sus aliquantulum quieuerit, sensim auferatur, prio¬
rique aquę ablatae addatur. Hoc autem tandiu fa¬
ciendum, donec tenuiores pulueris partes, aqua
fuerint omnes ablatae. Quôd si quid in primo ca¬
tino erassioris pulueris fuerit relictum, contera¬
tur rursus, vt prius, atque supradictę aquae depo¬
sitae iam addatur. His omnibus factis, relinquantur
aquae tandiu, donec probè residuum fecerint: dein¬
de aqua sensim ablata siccetur puluis, mox semel
tantum, sed optimè conteratur, cribroque setaceo,
vel etiam serico densissimo transfundatur, & ha¬
bebis puluerem omnium subtilissimum, quem
in vase aliquo optimè clauso recondes, ne quo
modo in auras euanescat.
Aqua, quam Magistram appellant, ad praedictos pul¬
ueres contemperandos.
Vt praedictae terrae formentur, & formatae, sic¬
catae cohaereant, nec dissiliant, aut resoluantur in
puluerem, talis aqua, quam Magistram vocant, com¬
ponenda erit, quae in hunc modum se habet:
R. Salis communis quantum satis est, eumque li¬
neo panno, aqua imbuto, inuolutum, vel in cru¬
cibulo inter carbones, vel in olla parua bene luta¬
ta, in loco, vbi follibus per horam ignis probè pos¬
sit excitari, ponito: mox vbi refrixerit, teratur,
tritum in olla vitreata collocetur, desuperque tan¬
tum