1015
LIBER X. 497
siccato. Quo facto, alteram formae partem: nem¬
pe foeminam, super tabulam, vel è robore, vel ex
aere, vt diximus, collocato: atque ita, vt pars me¬
dia, quae scilicet alteri formae coniungitur, prona,
deorsumque spectet, numismata, aut quicquid fin¬
gere paras, prius purgatum, vt est dictum, ponito
recto tramite ad viam, per quam metallum lique¬
factum decurrit, praesertim si vnicum fuerit nu¬
misma. Quòd si duo sint, ponantur ad latera for¬
mae, ita, vt iter in medio, per quod metalla fundi
possint, relinquatur. Si vero numismata plura
duobus fuerint, sui sint singulis canales, qui ab
ore, siue medio canaliculo, metallum ad singula
numismata deferant. Nam illud cauendum est, ne
à numismate in aliud numilma metallum transeat.
Quibus factis, sumito praedictae terrae, optimae
cribratae quantum volueris, ponatur in catinum
maximum, superinfundendo sensim aquam ma¬
gistram, donec tantum humescat, vt inter manus
compressa, minimè adhaereat, sed siccae farinae in¬
star, pugno compressae remaneat. Hanc in hunc
modum subactam, super numisma in ipsis typis
ponatur, comprimendo optimè digitorum parte
carnosa: deinde manibus, id quod melius fiet, si
alteram quoque tabulam superimponas: deinde
instrumento aliquo scindente, & regula, terra cir¬
ca formam adhaerens, & redundans, aequaliter, di¬
ligenterque auferatur. Quo facto, pannus è lana
superponendus: deinde tabula, & sic strictè am¬
babus manibus typi inuertendi; deinde ablata ta¬
bula superiore, si quid adhaeserit, pede leporino,
probè & leuiter eximendum. Post altera formae
pars sumenda, atque eadem terra implenda, com¬
I