867
Lien flatuosus.
Electaria ad
cordis palpitatio¬
nem.
Error quorundam
qui palpitationem
cordis cum cardi¬
algia, cardiaca
& cardiogmo
confundunt.
Palpitationis re¬
media.
598 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
assumpseris, aqua ferrata, vel graminis, vel portulacae, vel ru¬
sci, vel asparagi superbibenda est.
OBSERVATIO.
Quòd si lien ob flatus in eo collectos, non autem propter
melancholici humoris copiam intumescant, remedia ex astringen¬
tibus, & ijs quae flatus discutiunt, parari debent. Nam illa infla¬
tionem tumoremque impediunt: haec quod iam collectum est, nem¬
pe flatus, dissipant, vt semina calidam maiora, & minora, semen
viticis, & portulacae, cortex tamaricis, & similium fructus, vel se¬
men: nec non aqua ferrata, vel calybe candente restincta, & ra¬
mentum chalybis, lienem tumidum iniminuunt.
ELECTARIVM AD LIENIS HVMORBEM.
Conseruae scolopendrij, siue ceterach vncia: pastillorum
ex capparibus drachma semissis: confectionis diarhodon Abba¬
tis, & diagalangae, singulorum scrupuli duo: scobis chalybis ina¬
ceto macerati, & subtiliter triti drachma cum semisse: seminis por¬
tulacae drachma semis. haec omnia iungantur syrupo acetato
simplici. Ex his quod nucem auellanam explet, deglutiendum,
paulúmque aquae portulacae, vel syrupi acetosi simplicis, vel ex
tamaricè bibendum, dato. MATHETES, Quae ex huiusmodi elec¬
tarijs cordis intemperaturis congruunt?
GERON, Non alia quàm quae ex conseruis, & pulueribus su¬
periùs expositis componuntur. Palpitationi verò, quae graecis
[GR]παλμὸς[/GR] dicitur, & nunc per se, nunc per consensum, semper autem
à frigore contrahitur, non à calore, sicut quidam opinantur, car¬
diacam, cardialgiam, cardiogmon cum illa confundentes, rectè
ex calidis medicamentis electaria parantur, inter quae principa¬
tum obtinet confectio alkermes.
ELECTARIVM AD PALPITATIONEM
ex flatibus, seu spiritu crasso, atro, & nebuloso.
Confectionis alkermes semuncia: aromatici rosati vncia:
conseruę corticis citri conditi sescuncia: conseruę florum buglos¬
si, & roris marini vtriusque drachmae tres. Ex syrupo quo cortex
citri asseruatur, fiat electarium liquidum, quod tum ante, tum
post cibum sumetur, ita vt vini modicum superbibatur.
ALIVD AD PALPITATIONEM
ex aqua in pericardio contentam.
Electarij superioris semuncia: pulueris confectionis diam¬
barum, diamoschu dulcis, laeticiae Galeni, singulae drachmae: semi¬
nis citri drachma semissis: corallij rubri scrupulus. Ex syrupo,
quo cor¬