1015
526 DE SECRETIS
mitur, ipsaque ex sale, & aceto lauatur, donec nul¬
lae appareant sordes: cura interim adhibita, ne hy¬
drargyri quantitas imminuatur. Quod si accidat,
augeri ea debetita, vt ad auri drachmam illius
drachmę septem vel octo remaneant: deinde am¬
pullę luto obductę induntur, affundunturque
quae validę vncię duę, & operculo superimposito,
eadem rursus euocatur, per arenam calidam: om¬
nibus refrigeratis aqua protecta iterum infundi¬
tur, distillaturque, vt anteâ: idque repetitur quin¬
quies: atque tunc puluis rubicundus prouenit,
quem aurum vitae, & aurum praecipitatum vulgo¬
nuncupant. postea idem in catillum ponitur, co¬
operiturque, & inter carbones candentes sinitur, dum
excandescat: mox idem eximitur, & vbi refrixerit,
aqua rosarum humectatur, rursusque exiccatur. Iu¬
nioribus denarij dimidij: adultis verò integri pon¬
dere datur. Pesti medetur: morbum gallicum cu¬
rat: elephantiasim, aquam intercutem, aliosque
morbos difficiles abigit: viscerum obstructiones
reserat: ijs qui venenum hauserunt, opitulatur:
vlceribus malignis curandis tum intro sumitur,
tum extrinsecus vnguentis, & emplastris quę pur¬
gant, foeliciter ad sordida cauernosaque, non autem
serpentia curanda admiscetur. Andernacus ex Pa¬
racelso.
Modus terendi auri.
Sumito foliorum auri tantum, quantum volue¬
ris, ponantur in crucibulum, vel testam ad ignem:
deinde sumito argenti viui quater tantum, & si¬
militer in alium crucibulum, vel testam ponatur
ad ignem, sed non prope, vt tantum calefiat. Auri
verò