867
Electaria ad pro¬
uocanda men¬
strua.
594 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ELECTARIVM AD FRIGIDOS CAPITIS
morbos.
Conseruae adianti vncia: conseruę roris marini florum, zin¬
ziberis Indici conditi, singulorum drachmae tres: cineris hirun¬
dinum (quia in commitialibus exiccant) semuncia: corallij rubri
vsti drachma: piperis subtilissimè triti drachmae duae cum semis¬
se. Ex syrupo stoechados formetur electarium liquidum.
RATIO COMPOSITIONIS.
Piper hic inditum est, quòd egregiè exiccet, & calefaciat:
non autem sit valdè odoratum, sicut neque zinziber conditum,
Conserua anthos probè calefacit, & exiccat plurimum. At omnia
medicamenta, quae huic vitio sunt accommodata, ollae per¬
foratae immissa furno reponuntur: ac cremata illic, in tenuis¬
simum puluerem rediguntur: postea hic detritus elui debet, si
vstionisodor metuatur.
ALIVD VALDE EXICCANS.
Comae roris marini, cinamomi, macis, nucis moscatae, ca¬
ryophyllorum, singulorum semuncia: hirundinum, genitalis tau¬
rini, singulae vnciae. Ex horum combustorum cinere, modico¬
que zaccaro, & syrupo stoechados, fiat clectarium liquidum.
ad resolutionem, conuulsionem ex replerione, rheumatismum
oculorum, aliarumque partium, ad dolores è lue venerea, & alijs
humidis affectibus contractos. NATHETES, Quomodo electa¬
ria haec liquida ad menstrua prouocanda, vrinásque ducendas,
& calculos comminuendos, expellendósque componuntur?
GERON, Si conserlias, syrupos, & pulueres in id efficaces
cognoueris, facilis timbi eritu illorum compositio: quippe conseruae
eryngiorum, radicis apij, & pastinacę syluestris, non solùm men¬
strua, sed etiam vrinas & venerem mouent: ad quae in hunc mo¬
dum electarsa parare licet.
ELECTARIVM AD MENSTQVA,
vrinam, & veuerem mouendam.
Conseruae cryngiorum, radicis pastinacae syluestris singu¬
lae vnciae: pastillorum ex myrrha, cinamomi, singulorum drach¬
mae duae. Ex syrupo artemisiae redigantur in electarium, quod
manè sumatur, & cyathus vini Hypocratici, vel decocti pulegij,
aut calaminthes superbibatur.
OBSERVATIO.
Quòd si efficacius medicamentum efficere voles, in locum
conseruarum, succos herbarum, & pulueres substitues. nam illae,
sicut