1015
LIBER X. 539
mentitia, vel capellaria omnibus nominari, quòd
commentum omne purgetur. Quòd si pondero¬
sum non reperies, multum denuò rem perage,
dum auri expleat pondus. Possumus sic & aliter
argentum augere: Stillatitium, & forte acetum in
labellum infunditur, confractum stibium, ac lima
quaesitum plumbum tundantur, & succernan¬
tur, quidquid non transmeat, denuò in pilam rei
petitur, & molitur, vt sic tenuius cribretur, in di¬
stillatum acetum iniicies, & sub fimo conditur,
dum soluta conspicias omnia, igni postea demita¬
tito vas, & opus intus extinguito saepe. Vel ex iis
aquam extrahito, & idem praestabit. Cum sulphu¬
re, vt docet Geber, in calcem, & corpus reducen¬
do multum acquiret ponderis. Ioan. Bapt. Porta.
Argentum vel aurum diminui.
Nunc verò restat, quomodo possit, & sine for¬
mae quoque ac celaturae argentum, vel aurum di¬
minui. Forti aqua assolent multi, opus autem tu¬
berculis, & depressionibus scabrum reddit. Sic
autem facies: Sulphuris puluere asperges opus,
& circummundique candelam admoueto, vel sub¬
opere incendes, paulatim exardescens consumi¬
tur, malleo decute in aduersam partem, & super¬
ficies cadet, quantitatis eiusdem, cuius volueris,
vti sulphure, vteris. Idem.
Ad Lunam dealbandam.
Lunam seu argentum ita dealbabis: Accipe sa¬
lem ammoniatum, alumen rochae vocatum, & plu¬
mae, salem gemmae, tartarum, & vitriolum Ro¬
manum, singulorum partes aequales, In puluerem