1015
LIBER X. 547
ti, lignum, aut huiusmodi materiam non rubrica,
vt plerique omnes faciunt, sed fuluo quodam, au¬
reove colore solent contegere. Nam tametsi au¬
rum tempore aliqua in parte vanescat, non ita vt
in rubro, multò etiam magis in albo facilè digno¬
scitur. Hoc quoque ipsum in ferro, argentóve inau¬
rando commodè fieret. Verùm vt haec nunc mis¬
sa faciam, ad aeris colorem ferro argentoque indu¬
cendum, fiat hoc modo: Accipe floris aeris, vitrio¬
li, salis ammoniaci, singulorum quantum satis
est. Redigatur in puluerem subtilissimum: dein¬
de in aceto forti coquatur per semihoram, mox
ab igne auferatur, immitaturque ferrum, vel ar¬
gentum, vase optimè cooperto, tandiu donec fri¬
gescat: atque sic habebit ferrum aeri simile, aptis¬
simum ad aurum recipiendum. Idem.
Ferrum quomodo mollescat.
Ferrum mollescit succo corticum fabae, aut mal¬
uae, si in his non aqua extinguatur. Vt verò cùm
foditur ductile fiat, torretur gleba, ac sub diuo ex¬
ponitur: imbribus mollescit, quod terreum est,
sole colliquatur, quod est humidum, ignibus acrior
pars, & quae quasi illi venenum est, absumitur. Ita
dum saepius torretur, diuo exponitur, molle fit,
ac quantumuis tractabile. Fila etiam ferrea, si
gnita per se refrigerari permirtantur, adeò ducti¬
lia euadunt, vt vice lini ad vinciendum vti pos¬
sis. Cardanus.
Ferrum quomodo caeletur.
Molle itaque ferrum hoc modo caelatur: pingi¬
tur quod fingere cupis in ferro, ex aduerso pila
M 2