867
Plcerarenum qui¬
bus curentur.
Colici doloris re¬
media correctio¬
ra.
Pulmonum vlce
ratorum cum in¬
flammatione re¬
media.
Colicae composi¬
tiones.
Arteriacae.
593 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
rallij rubri, boli praeparati exquisitè, sanguinis draconis, singulo¬
runi drachma semissis: mastiches, lapidis Iudaici, singulorum scru¬
pulus: seminum vesicariae, seminum melonum, singulorum scru¬
puli duo: seminis althęę scrupulus. Ex succo equiseti, vel narcis¬
si catapotia formentur.
OBSERVATIO.
Si vlcera cum dolore, aut calore affligant, semen papaueris
addetur. si dolor intolerabilis excruciet, opium correctum ad¬
ijcietur, idque exiguo pondere. Ad colicum autem & nephriti¬
cum dolorem, medicamentis calidioribus, & concoquentibus
modò commemoratis emendabitur: nempe castoreo, euphor¬
bio, croco, pipere: ad vlceris autem dolorem, myrrha, styrace, thu¬
re. Haec enim praeterquàm quòd illud corrigant, vlcus quoque
citra magnum calorem detergunt. Similiter de catapotijs ad de¬
fluxiones tenues in articulos, vlceráque pulmonis sentiendum
est, quae ex medicamentis leniter detergentibus, & incrassanti¬
bus parantur ad hunc modum:
CATAPOTIA AD DEFLVXIONES TENVES
in articulos, & vlcera pulmonum.
Tragacanthi, gummi Arabici, singulorum drachma: amyli
drachma semissis: thuris, styracis, singuli scrupuli: myrrhae, succi
glycyrrhizae, singulorum scrupuli duo: opij scrupulus. Sapa exci¬
piantur, formenturque decem catapotia, quae drachmam pende¬
ant. Ex his duo, vel tria longissimè à cibo dormituris exhiben¬
tur. MATHETES, Quibus constant catapotia ad vlcera pulmo¬
num? GERON, Pręter iam dicta medicamenta addentur eis etiam
terra sigillata, bolus Armenus, sanguis draconis, mastichè, & co¬
rallium, sic vt copiosiora sint abstergentia. MATHETES, Quid si
vlcus cum inflammatione vrgeat? GERON, Catapotia ad deflu¬
xiones sine vlcere inscripta conueniunt, si opium, & quae minùs
abstergunt, ampliore pondere eis imponantur. vel haec in pulue¬
rem redacta syrupo ex papauere, vel ex ziziphis loco sapae exci¬
piantur. nam materia in his magis incrassanda est, & refrigeran¬
da. idem quoque agendum est in pulmonum, renum, & velicae
vlcere, quod inflanimationis particeps fuerit.
OBSERVATIO.
Quae ex superioribus compositionibus coli, renum, lienis,
vesicae, vterique doloribus sopiendis conueniunt, apud veteres,
praecipuè Colicę appellantur. quae autem ad fluxiones cerebri in
fauces, asperámque arteriam, & pulmonis, aut earum partium
vlcera, aliósque affectus prosunt, Arteriacae dicuntur. ad tussim
verò