LIBER
X.
449
excoctum,
in
purissimum
aes
transit.
Sed
sic
faci¬
liter
commutatur:
Fusorium
in
vas
ferrum
conii¬
cito,
dum
vehementi
occanduerit
igne,
&
fluxum
fieri
incipiet,
viui
sulphuris
aspergine
saturabis,
paulatim
remoue,
&
in
virgas
proiice,
&
teratur:
facilè
enim
friatur,
forti
demum
soluatur
aqua,
ex
salnitro
alumineque
confecta,
calidis
inferue¬
scat
cineribus,
dum
in
vapores
soluta
euanescat,
remanens
puluis
in
corpus
redigatur,
&
habebis.
Ioan.
Bapt.
Porta.
Ferrum
vt
in
chalybem
mutetur.
Cortex
mali
punici,
ferrum
mutat
in
chaly¬
bem.
Cardanus.
Vt
ferrum
ita
induretur,
vt
aliud
ferrum
facilè
scindat.
Terrae
lumbricos
distilla:
seorsim
rapas
etiam
&
radices
peponum
distilla.
Misceantur
pari
men¬
sura.
In
his
aquis
ferrum
madefiat.
Durius
euadet
ferrum,
si
bis
id
insuderis.
Nostradamus.
Crocus
ferri,
seu
Martis.
Scobs
chalybis
subtilissima,
aqua
fontana
pri¬
mùm
à
sordibus
repurgatur,
&
exiccatur:
dein¬
de
in
aceto
fortissimo
maceratur
diebus
tribus.
aut
quatuor.
postea
exiccata
patinis
fictilibus
im¬
ponitur,
&
in
fornace
flammis
flagrantissimis
lae¬
uigare,
dum
croci
detriti
instar
subtilis
euaserit.
Interea
verò
patinam
eximere,
&
quod
iam
leui¬
gatum
suprà
apparet,
penna
modicè
aufferre:
mox
illam
iterum
fornaci
immitere
conuenit.
Innominatus.
M
3