1015
LIBER X. 553
purificati atque liquefacti, libram vnam, cui prae¬
scriptum aurum cum argento viuo miscero ad
ignem bene cum ferro aliquo: & cum omnia
ptimè permixta fuerint, adde supradictae aquę vi¬
trioli y. j. & refrigerari permittito, & habebis aurum
optimum. Plumbum autem hoc modo purifica¬
tur. Plumbum liquescat ad ignem, & in aceto fun¬
datur & extinguatur acerrimo: iterum liquescat,
& in succo chelidonię: postea in aqua salsa: mox
in aceto, cui sal armoniacum fuerit permixtum:
demum in cineribus, fundatur, prius semper ad
ignem liquefaciendo: & optimè purificatum
rit. Fallopius.
Saturnus & Iupiter ita transmutantur.
Primò fundatur in crucibulo, & superpone tan¬
tum mercurij viui, quantum ponderat, & erit tan¬
quam puluis Postea bene lauetur cum sale & ace¬
to, postea cum aqua, quo ad nigredo sit tota re¬
mota, postea exicca, & misce, cum suo sale com¬
muni arso, & calcina per quatuor dies, & noctes
ad ignem, cum clara flamma: postea laua, vt antea
cum illis, ita vt nigredo tota remoueatur. Postea
funde, & deduc in corpus per descensorium, sic
sunt purgata ab eorum sordicie. Post ad hunc sa¬
turnum ita purgatum debes addere ad marcham
quinque estrelins fini Solis: & ad louem duo cum
dimidio finae Lunae Et opus est, vt istud fermen¬
tum sit amalgamatum cum viuo argento, & factum
ita subtile, vt queat transire per medium panni du¬
plicis. Postea pone super igne in crucibulo, & ca¬
lefac paulatim, & illi dona Saturnum paulatim,
donec totum receperit. Postea pone in vno thes¬
M 5