1015
556 DE SECRETIS
DE SECRETIS STANNL
CAP. VIII.
DE stanno spiritum elicere.
Stanni elimata scobs cum salnitri aequali pon¬
dere, ollae inditur, cuius superius septem, vel mul¬
tas pertusas accommodabis ollas, ac spiramenta
luto claudas, & munias: supra vitreum vas inuer¬
so ore accommodabis, vel aperto canali cum sub¬
iecta paropside: inde ignem adhibe, & incandescen¬
tis rumorem audies, euolat in fumo spiritus, &
ollarum cameris, & vasis vitrei fundo compactum
reperies. Temporis ne nimium teras in elimando
stanno, in liquatum stannum medietas viui mer¬
gatur argenti, & pila tundatur, & habes illico: &
citius euolat spiritus, & fixum argentum viuum
habes. Organum si terreum à latere perforabis,
commodius, paullatim inijcies, & obturabis. Io.
Bap. Porta.
Stanni stridorem tollere & mollitiem.
Stannum est & argenti aemulum, simulque mul¬
tum colore communicant, haerentque: suapte na¬
tura stannum talem sortitur colorem, vt alia ma¬
ximè dealbat corpora, sed frangit, & friabilia red¬
dit, praeter plumbum: quique artificio aliquo com¬
miscere callet, non minimum nanciscitur opus.
Pro viribus ergo argentum imitari conemur, quod
facilè praestabitur, si quae inficiunt, infirmitates
abolescimus, ac funditus eruimus stridorem, vi¬
delicet surditatem, liuorem, & molliciem: non
nim prius ignitum liquatur, sed igni adhaerescens
eximiè velox fluxum facit: has impingunt notas,
nec