1015
LIBER X. 567
uersum digitum emineat, rursusque simul agitato:
deinde cum residuum fecerit, auferantur oporum
alba sensim, rursusque recentia addantur, fiatque hoc
toties, quoties cum vrina factum fuit. Hoc quidem
nulla alia ratione fit, quum vt foetens ille odor, ex
vrina contractus euanescat. His omnibus factis,
addantur albumina ouorum recentia, misceantur
optimè, & fiat liquor ad scribendum, & pingen¬
dum. Cęterùm hic liquor in vase aliquo obturato
seruandus erit: deinde cum quis hoc vti volet, li¬
gno aliquo miscendus. seruatur etiam diutissimè
incorruptus. Alexius.
DE SECRETIS AVRIPIG¬
menti. CAP. XII.
Auripigmentum sublimare.
Primò teratur auripigmentum, vt tenuius po¬
terit fictilem ollam intus vitream conijcies, & oleum
infundatur, quod non minus dodrante superemi¬
neat, lignea rude miscendo semper, ne fundo inhę¬
rescat, resiccatum terito, similemque impendas ope¬
ram aceto & acri lixiuio, puluis, demum cum tartaro,
viua calce, ęrisve ramentis in vase claudatur vitreo
oblongo, & concamerato, non ad summum vsque la¬
brum replendum, sed medio tenus, rité venter fo¬
ras luto muniatur, & ad Solem conferto, sinitoque
in Sole esse vsque dum resiccatum fuerit, & igni
resistere valeat, clibano accommodabis, os ne clau¬
das, ne occluso spiritu stranguletur, coercitamque
suspiret auram, leuis verberet ignis fundum
vasis, inde paulatim senis concrescens horis
gne tandem candeat, eiusque vi petat fugitiua
pars vasis cameras, ibique in argentum al¬
N 4