1015
LIBER X. 571
scriptores quidam veteres nitrum Alexandri¬
num appellant. Hisce verò temporibus ex occi¬
dente quoque aduehitur, nescio qua de causa, an
scilicet ibi facta sit, vel aliunde, nempe ex India
apportetur, propter quod magnam superiori¬
bus annis hîc fuisse penuriam intelligerent. Eo
enim tempore vncia vna vendebatur coronato,
vno, quo nunc libra facilè haberi potest. Mo¬
dus autem parandi iis in locis sic se habet: In auri
& argenti, atque etiam aeris fodinis aquam quan¬
dam inueniunt, quae (quemadmodum ego ipse
non solùm vidi, sed etiam sum expertus) per se
ipsa est apta, atque perfecta ad consolidandum,
liquandum vel aurum vel argentum, id quod
tiam in Germaniae quadam parte superiore com¬
peri, vbi similis aqua inuenitur, omnibus adhuc
incolis incognita. Sumunt hanc aquam vnà cum
faecibus, quam coquunt ad certum spacium, quae
sic colata, spacio temporis in lapides paruos, sal¬
nitro haud absimiles, cogitur. Quoniam autem
hi lapides consistere sic nequeunt, sed dissoluun¬
tur, fit, vt his lapidibus, vnà cum suis faecibus in
fundo relictis, tanquam nutrimento, axungiam
porcinam, vel alterius animalis pinguedinem
addunt. Hoc facto, ad fodinas sese conferunt, ibi¬
que fossam amplam faciunt, cuius fundum & ma¬
teria insternunt, & super hanc lapillos, quos dixi¬
mus, collocant, deinde rursus adipis massam, mox
iterum lapillos, atque ita pergunt ad eam, quae pla¬
cet altitudinem, alterum super altero collocan¬
tes, sic tamen, vt extremum stratum sit ex illa pin¬
gui materia: ibi per menses aliquot apertam re¬
linquunt: quanquam plerique haec omnia domi in