111
CAPVT X
potentia augetur. Nigrum autem abundan¬
tiorem emittit materiam ualidioremque sub¬
stantiam, & si fortasse non tam penetra¬
tiuam. Qua ex re uinum nostra in regio¬
ne Marzeminum dictum hac in re duxi
conuenientissimum. Clarum esse opor¬
tet ut quantum possibile est à terrestri ma¬
teria elongetur. odoriferumque eligatur, cum
odor ipse suauis spiritus humani naturę
conueniat, uitalem praecipue uirtutem hu¬
manarum uirtutum omnium robur ac paren¬
tem quam maxime colendam. Nam ut in ho¬
ras uidemus suauissimis odoribus ani¬
malis uirtus uitalisque suscitatur. Quid igi¬
tur iudicandum est cum fetido ac putri¬
do uino ipsa conficiatur aqua. Et si ex sub¬
limatione rectificari uideatur. Nam hoc
in loco mihi in testimonium adducam illud
gramaticorum uerbum. Omne deriuati¬
uum sui primitiui naturam sapere. Et sit
gustu delectabile ac suaue, cum ex hoc
propinquare magis temperamento uide¬
atur humano. Gustus enim quidam tactus est.