1015
586 DE SECRETIS
est multorum visibilium dicitur: illud enim ape¬
rindo, & clandendo solius digiti viginti, & plu¬
ri demonstrat simulachra. sic igitur id parabis.
Aerea duo specula, vel crystallina rectangula su¬
per basim eandem erigantur, sintque in hemio¬
la proportione, vel alia: & secundum multitu¬
dinis latus vnum simul colligentur, vt libri in¬
star aptè claudi, & aperiri possint, & anguli di¬
uersentur, qualia Venetijs factitare solent: faciem
enim vnam obijciens, in vtroque plura cernes
ora, & hoc quantò arctius clauseris, minorique
luerint angulo, aperiendo autem minuentur, &
obtusiori cernes angulo, pauciora conspicien¬
tur numero. Sic digitum ostendens, non nisi
digitos cernes, dextra insuper dextra, & sinistra,
sinistra conuisuntur, quod speculis contrarium
est, mutuaque id accidit reflexione, & pulsatio¬
nes vnde imaginum vicissitudo est. Idem.
Speculum, in quo dorsum tuum videas.
Quòd si dorsum tuum videre velis, speculis
duobus planis id commodè assequêris, quae
quantum maiora fuerint, erunt etiam melio¬
ra. Primum retro collocabis medio situ inter
supinum, & rectum, alterum sublimiore loco,
quàm tu sis medio situ inter pronum, & erectum
ante oculos tuos, optimeque quaecunque in ter¬
go habes videre poteris. Memineris etiam si, gra¬
tia exempli, annulum ex aduerso speculo collo¬
caueris, annulus verò & ipse speculum sit, velut
incluso Saphiro, videbis in speculo imaginem
annuli, cuius gemma imago tua apparebit: hoc
autem ex multiplici reflexione continget. Idem in