1015
LIBER. X. 593
recedendo cernat, illico enim cernes, si in recta
linea te constitues angulum illum secante, sitque
horitonaei aequidistans. Sic imagines speculum
illud in aliud transuerberat, quod spectat, intui¬
tor: manus & pedes agitet, & iactet, vt volantes
plumigerae solent: sic videbit suam imaginem in
altero volitantem, vt semper moueatur, dum
modo è reflexionis loco non facessat, nam veta¬
retur. Idem.
Speculo cylindrico conuexo quis intuens, alterius rei pen¬
silem imaginem in aere videat.
Habet & columnare speculum conuexum, vel
eius hemycylindrum (quod parùm referre arbi¬
tror) talem situm in domicilio, vel loco alio consti¬
turum, vt clarae rei simulachrum in aere non sine
miraculo pendulum imaginet. Quod si videre
affectabis, sic parabis. Cylindricum segmentum,
media domo supra tabulam, vel tripodem erectum
firmetur, vt perpendiculariter solum feriat, inde
è foramine aliquo, vel rimula, à speculo aliquan¬
tulum distanti oculus collocetur: & sit fixus, ne
hinc inde moueri possit: è speculi deinde regione
rumpatur paries, ac fenestrę instar accommodetur,
pyramidis formam habeat, intus conus, foris vero
basis existat, vti fieri solet, vbi pictura, vel imago
aliqua collocetur, vt oculo spectari possit, sed à su¬
perficie columnaris speculi reflectatur: vt pictura
illa extra collocata, quae ex oculi foramine videri
non potest, in aere pensilis videatur, quod non sine
admiratione intuebitur. efficit id quoque speculum
pyramidale conuexum, si sic accommodabis, vt
eandem referat imaginem. Fit quoque eo modo
quem inferius explorabimus. Idem.
P