1015
596 DE SECRETIS
strictum & longum, & deformis compressa mul¬
tum apparebit facies. Hoc tamen optimi inter cae¬
tera tale retinet speculum, quod eminus ignem
iaculatur, nec combustionem caussatur paruam. Qui
verò periculum facere concupierit, splendentis
Solis radijs speculum opponat, & fomitem, vel
accendibilem rem centri loco collocet, quod acce¬
dendo, & remouendo inuenies, lucisque conus
ostendit, & inducit illicò flammam. Quòd si diu
perseuerarit, plumbum, vel stannum colliquefa¬
cere potest. quanquam aurum, & argentum radios
colliquasse me legisse memini. Si verò maioris
spherae fuerit segmentum, per maiorem accendit
distantiam. Idem.
De parabolae segmento, & de speculis alijs vstorijs.
Quod speculum valdè perurat, saepius retulimus,
nunc vero quod maximum, & eminus ignem ia¬
culetur, speculum construere fuerit oportunum: post
quam horum meminimus, quale Galeni, & mul¬
torum testimonio Archimedem construxisse legi¬
mus, & hostium triremes incendisse. Scito parabo¬
leam sectionem inter caeteras maximè perurere,
radios enim violentius congregat, & in vnum co¬
arctat. Sectio haec rectangula vel Parabola dici¬
tur. Vt verò cupientibus pateat fabrica, specu¬
lum tale conficiendi cape normam. Sit distantia
nota, ad quam radios emittere, & comburere quae
ris, eam dupla, & tali diametro rectangula ro¬
rotunda pyramis erigatur: sed commoditatis
gratia è cera, vel creta fiat, inde plana superficie
axi aequidistans pyramidis ab scindatur portio,
& parabolica dicetur: si versus fastigium in am¬
blygo¬