1015
LIBER X. 603
Specula quomodo conflentur, & speculorum
mixtura, & politura.
Si concauum, conuexum. diuerseque efforma¬
tum speculum formare quaesieris, & parabolam
sectionem, quam antea rerulimus, cera archety¬
pum parabis: aptius enim manibus accommoda¬
tur, in diuersam reducitur formam, & aptius.
erit operi, vbi quaesita speculi figura cereum ar¬
chetypum habes, sequenti terra ritè praeparata,
tenui penicillo illinas, dum aliquam habuerit cras¬
sitiem, inde supra crassius tritum aliud manibus
accommodabis, talisque soliditatis, fusum susti¬
net metallum, ne vi ignis frangatur, & in partes
plures dissiliat, paruo tamen foramine relicto: quo¬
cera derrahatur, & metallum immittas. Soli re¬
siccandum conmittas: nam igni inseruescens flui¬
tat cera, sic in calidum cauum illud colliquatum
immittito metallum, & refrigerari sinito, & quae¬
siti speculi habes formam. Terrae enim, quibus
vti poterimus multae sunt, vti smiri, tripoli voca¬
to, pumiae, lapillis, saepe testibus, antiqui taleris
puluere, dum mutuò perfricantur, hirci combu¬
stis ossibus, ferri rubigine, & multis. Haec ritè
tundantur, tenuique succernantur incerniculo,
sic denuò in pilam repetantur, & tritentur; igni¬
deinde vase incandescere sinunt, & porphyreo lę¬
uigant marmore, & tandiu operantur, quandiu
in tenuissimum vertatur puluerem, vt ferè tactum
effugiat, & in auras euolare possit: inde aquae, vel
cerio subtiliorem efficiunt, omnes vel ex his ali¬
quos tali madefaciunt aqua, quam menstruum
vocant. viuis carbonibus ollam sale plenam ex¬