1015
LIBER X. 605
(facile enim puluerascit) ritè pumicabis vt accom¬
modetur, & leuorem inducas, vel vbi fixum ad¬
haereat tabulae, stanni calx tripoli immittatur, &
extricetur: in extrema autem politura tartaro,
fuligine, salicis vel iuniperi cineribus vti poteris,
& maximè praenitebit. Smiris autem sic prepara¬
tur, optimus quaeratur, & conteres, & pannum
incernes, aqua madeat. Io. Baptista Porta.
Crystallini prismatis mira facultas.
Crystalli prisma verò multas speculorum vi¬
res habet, vt quod multas formas referat, tum
etiam auersas capitibus in imo, & pedibus suprà,
vt caua specula, tum monoculos, & quatuor ocu¬
lis. In eo etiam colores, maximè dum aduersus
Solem secundum longitudinem collocatur, pul¬
cherrimos, & inimitabiles apparent: verum ocu¬
lis applicatum, tum maximè vbi arbores sint, &
prata, pulchritudinem coelestem refert, coronas,
irides, tapeta vbique spersa colores splendidissi¬
mos, roseos, candidos, virides, puniceos, coeru¬
leos, aureos, mixtosque omnes, ac gratissimi aspe¬
ctus: aliam in sublimi atque aduersam effigiem
rerum ostendit, quasi planis in montes assurgen¬
tibus. Finitorem etiam, ac regiones fingit, cum
distantia maxima, atque iucundi visus, vt quae
illum non labefactet, sed recreet. Opor¬
tet autem magnum esse pris¬
ma, purissimumque
crystallum.