111
QVARTVM
Et eius dignitatem amplissimam ape¬
riemus cum de ea composita à nobis ser¬
mo erit. Quo in loco potentia dignitas
ardentis aquae, caeteraque experimento pro¬
bata de ea dicentur.
Caput. iiii. de quantitate extrahenda.
Et cum satis de materia actum
esse putem, ex postea agendum
est quanta ex materia quantitas
extrahi debet. Impleto itaque adusque medi¬
um uase ipso de tribus partibus, altera ex¬
trahi habet. Hicque consyderandum est,
quid de duabus aliis agendum sit: Pro¬
pterea aduertatur quod non nulli partem il¬
lius prime uenientis aquae eam quam inutilem
uaporosam & aqueam spernunt. Quore
error ex dicendis apparebit, & tertiam ex
intromisso recipiunt, quam tertiam denuo
& secundo in uase ad distilandum & pri¬
mam sic recundunt. Ex eaque ut prius ter¬
tia pars extrahitur. Similique modo tertio
operantur.