1015
LIBER XI. 623
si turbidum, pallore languent, & rubescunt. Io.
Bapt. Porta.
Margeritae quomodo dissoluentur.
Vt margaritas dissoluas, ipsas integras laua,
succumque limonum bis aut ter cola, inde mer¬
ge, & Soli expone: in quinque aut sex diebus col¬
liquantur, vt mellis, quod ad substantiam attinet,
similitudinem referant. Possunt etiam aceto stil¬
latitio liquari. Cardanus.
Calcedonius quomodo fingatur.
Cùm igni ad colliquefaciendum crystallum im¬
mittes, argenti calcis parum remisceto per diem
fornaci immorari sinito, sic pars internitebit,
pars autem innubilabitur, & hebes erit. Porta.
DE SECRETIS GEMMA¬
rum nigrarum.
CAP. III.
Ad sucinum fingendum.
Succinum, seu Ambram hunc in modum finges
& simulabis. Accipe crystallum in tenuissimum
pollinem redactum, & ouorum albumina, exclu¬
lis germinibus, tamdiu agitata, & despumata, do¬
nec in aquam soluantur. Illis supra dictum pul¬
uerem immisce, et coagita, addito momento croci¬
subtilter puluerati, si luteam ambram tibi compara¬
re satagis. Tum demum omnia haec in fistulam
trundinaceam, vel intestinum aliquod, seu am¬
pullam vitream inijce, ac feruenti aquae tantisper,