867
Vel olci calcanthi
dulcis ponatur.
612 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
meres igitur nunc, quae in officinis antidota extent, & quid in
corporis nostri habitu temperamentóque immutando efficiant.
ANTIDOTA.
GERON, Haec grauissimis casibus opitulantur: nempe col¬
lisis corporibus, vel per ictus, vel vbi ex alto deciderunt: vel in
viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus:
maximè autem desiderantur aduersus venena, vel per morsus,
vel per cibos, vel per potiones infecta: adhaec in pestilentia non¬
nunquam necessaria sunt. Quia verò antidotum, quod à feris, nem¬
pe viperis Theriacae nomen accepit, principem inter omnia lo¬
cum obtinet, ab hoc sumam exordium.
THERIACA ANDROMACHI EX
libris Galeni descripta.
Pastillorum scilliticorum drachmae quadraginta octo: pa¬
stillorum ex viperis confectorum (theriaci vocantur) magma¬
tis Hedychroi, hoc est pastillorum Hedychroi, piperis nigri,
pij Thebaici, singulorum drachmae viginti quatuor: rosarum ru¬
brarum siccarum, quibus vngues sint detracti, scordij Cretici, na¬
pi dulcis seminis ([GR]sicβουνίαδα, & γογγιλίαδα[/GR] interpretantur: alij napi
syluestris: Nicolaus omisit) iridis Illyricae odoratae, agarici albi
Pontici, cinamomi, succi glycyrrhizae, opobalsami Iudaici boni,
singulorum drachmae duodecim (hoc Andromachus omittit:
Iunior & Democrates addunt eius loco nunc vti possumus
leo caryophyllorum): myrrhae troglodytidis, croci coricij, vel prę¬
stantioris (alij Cilicij) zinziberis, rheupontici, id est, rheubarba¬
ri, vt Auicenna exponit, pentaphylli radicum, calaminthę Mon¬
tanae, Romanis nepitae dictę, marrubij, & stoechados, comarum
costi recentis, hoc est veri (alij candidi), piperis albi & longi, di¬
ctamni Cretici, thuris masculi, petroselini Macedonici, iunci ro¬
tundi floris, schoenanthos dicti graecè, terebinthinae chiae, caliae
fistulae odoratae, quae crassum cinamomum est, nardi Indicae, sin¬
gulorum drachmae sex: gentianae, polij minoris comarum, sele¬
leos Massiliensis, styracis Pamphylij, hoc est optimae (Auicen¬
nae, liquidae, Nicolao calamitae) abrotani, thlaspeos tenuis Creti¬
ci, vel porius Cappadocis magni seminis, ameos, chamaedryos,
chamępityos Cretensis commarum, hypocisthidos succi flauescentis,
malabathri foliorum, nardi Gallicae purae, id est, spicę Romanae,
anisi seminis torrefacti, meu Athamantici, foeniculi Cretici
seminis, terrę Lemniae, aut boli Armeni, chalcitidis semito¬
stę, amomi vuę, seu racemi, acori, phu Pontici, cardamomi, carpo
balsami, hyperici Cretensis (alij seminis) comarum, acatiae liqui¬
dioris,