1015
632 DE SECRETIS
& annulo accuratè committantur. Ex Italo quo¬
piam. Mizaldus.
Prasius quomodo fingatur.
Sic quoque Prasius mentitur. Crystallus colli¬
quetur, cui duodecima immiscetur ferri, & aeris
in calcem bis redacti pars, per artificialem diem
gni ferrea rudicula permisceto sine intermissio¬
ne, & smaragdo eueniet similis, si dilutioris pero¬
ptas coloris, sextum immisceas plumbo calcis &
stanni: post versato, & igni per naturalem diem
relinquito, mox ab igne amotum vas, vbi refrixe¬
rit, prasium dabit. Io. Bap. Porta.
Cyanus quomodo fingatur.
Lapis autem Cyanus si effingi velit, In liquefa¬
ctum crystallum terrę illius pusillum immittas, quam
in Saphyro dicemus, ritè firma rudicula permi¬
scendo, dum combibat, & per diem relinquatur,
paria deinde argenti calcis pondera remisceto,
per consimile tempus igni detinendo. Idem.
DE SECRETIS GEMMA¬
rum coerulearum.
CAP. VI.
Turchesia lapis.
Turchesia referunt, quae anulo gestata, si ex
quo cadat homo, excipere omnem ictum creditur,
atque frangi etiam in frusta seruato homine: adijci¬
unt, oportere dono esse acceptum. Lapis hic calore
coeli conspiciuus est, nitetque. Probatur autem quod
nocte subuiridis videatur, quod pars auersa, & quam
in imo est, nigra sit, quod venas ex inferiore parte
recipiat, quod leuis sit, nec admodum frigidus, quod
deni¬