1015
LIBER XI. 935
DE SECRETIS GEMMARVM AD
Sculpturam aptarum, CAP. VII.
Sardonix albus, quomodo fiat.
Albus Sardonix, quem alij Cameum vocant, si
cordi fuerit, imitarique cum vis, cape modum. Con¬
chas terito multas, paruas illas, quibus mu¬
lieres facies fucant, & expoliunt ornamanti cau¬
sa, & limonum purgato succo impones, ac dies
decem fimo obruito, & lotam mixturam oui al¬
bore prophyrite teres, & quam vis imaginem
effingito, & resiccarri curato, eam quoque annu¬
lo insignire poteris, vti libuerit. Porta.
Ad formandos Cameinos lapides.
Accipe cochlearum marinarum albarum opti¬
tritarum, quantum volueris: ponantur in
succo malorum limoniorum, quinquies vel se¬
xies, per pannum è lana, quem filtrum vocant,
colato, vt ad digitos tres, vel quatuor emine¬
at, & relinquatur sic per dies decem in vase
probè coorperto. Quo facto, succus sensim effun¬
datur, & residuum in fundo aqua fontana laue¬
tur, deinde super lapide porphyrite contera¬
tur optimè, cum ouorum albis prius diligen¬
ter contusis. Quum aut materia, vt voles, liqui¬
da fuerit, vt ad formas recipiendas apta esse vi¬
deatur, sumito typos concauos, eosque dul¬
cium amygdalarum oleo inungito, atque in eos
typos materiam efformato, haud secus, ac si cera
esset. Verum antequam ex typis eximatur, ty¬
pi sunt diligenter componendi, illa praeser¬
tim parte, in qua imaguncula in plano col¬