1015
644 DE SECRETIS
Quae temerae possit laminae connectere plumbi.
Aequum rursus habent lateris fragmenta vigorem
Concidis adiuncta paulatim fluminis vnda:
Si vim crystalli cruor antea temperet: hirci
Sanguis enim facilem ferro facit hic adamantem.
Arnoldus Villanouanus.
Silices fluuiales, qnomodo fiant.
Lapides aquae cursu atteruntur. atque ideo ro¬
tundos fieri. Scaliger.
Gluten pro lapidibus.
Recipe Vitrioli lb. s.
Gallarum tritarum y. ij.
Aceti acerrimi Mensuram vnam.
Ponantur ad ignem, donec dissoluatur vitrio¬
lum, postea addatur
Limatura ferri Mens. j.
Arenae scriptoriae, pars tertia
Misceantur bene: quo rimae lapidum coniun¬
gantur. Quo facto, sumito Vernicis liquidę, Olei
lini an. part. j. misceantur ad ignem quo iunctu¬
rae forinsecus oblinuntur. Ex lib. manuser.
Molus occultandi res, in solidis corporibus
Ex Onychis fragmentis, cerussa, oui cortice
ac cera, gluten fit, quod fissuras & rimas occul¬
tat in marmoribus, parietibus, ouis, atque alijs
rebus albis: addi potest & gypsum, pro subiecti
ratione variari, quoniam ex his quaedam candi¬
diora, quaedam minus candida. Eadem quoque
ratio silicum, lignorum & metallorum. Cardanus
DE