1015
646 DE SECRETIS
partibus XLIII, & media: ab hiemali igitur dista¬
bit partibus LXVIII, fiat igitur circuli pars quar¬
ta B C E, & fiat B C partium XXII, ex his quibus
B F est nonaginta. distabit igitur punctus C par¬
tibus nonaginta ab hyemali tropico: quare cum
Sol ibi erit, erecta plana, aut caua cylindrica su¬
perficie A C, in meridie radios perpendiculares
excipiet. Fiat etiam arcus C E partium XLVII, & iux¬
ta declinationem cuiusque diei Solis describantur
partes, & moles A C retro agatur: sicque perpetuo
anno radios perpendiculares excipiet, vt ante
tempus olera & fructus habere possis, reddatur,
que iucunda mansio. Cardanus.
Cubicula quomodo elegentia sieri debeant
Contra ventorum iniuriam, maris halitum im¬
briumque damna, pice parietes, Carthaginensium
more illinantur: non negligendum consilium, neque
dubium, quamuis Plinij sit. Meliores tamen sunt
crustationes, quae inter delicias cubiculorum etiam
adnumerari possunt. Fiunt autem parua impensa iu¬
cundissimae, marmor ipsum aemulantes, atque diu¬
turnae, hoc modo: Calcem candidissimam aquaque
maceratam subigito: eius verò spumam, quae cru¬
stae inducendę aptissima est, mortario marmoreo
diu tundito, diluito, compingito, vt ferrrum non
detineat, tunc enim aptissima est: crustam indu¬
cito, dum virescit, planatorijs bacillisque fundito
verberatoque, donec densetur: si rimas induxerit,
sparti aut ibisci manipulis virgularum fissuras ca¬
stigato: sic enim optimè constat experimento
emendari posse: nam nec vestigium vllum manet:
siccata igitur densataque crusta, ceram, mastichem
pari