111
CAPVT XIIII.
& siccum, quo sibi simili congaudet, neque
ad corpus humanum paucas proprietates ha¬
bet, argentum autem hic obmittimus cum
frigidae complexionis existat. Sicque & ter¬
reum vas, quod inutile dicimus. Vasa autem au¬
rea magistratibus omittamus, quorum con¬
positionem ex dicendis uitreis facile in¬
telliges. Eliganter itaque uasa uitrea, quae
ut ignem potenter substineant, grossa no¬
tabiliter esse debent, ex uitro albo, quoni¬
am eligibilius est viridi aut citrino. Sitque
in fornace diu coctum cum ex diuturnitate
decoctionis & claritatem & densitatem prę¬
stantiorem consequatur. Et citrinum uiri¬
di eligibilius, quae grossities per maxime
in botia intelligatur. Capellum autem am¬
plum sit & decenter grossum. Ad multi¬
plicationem autem aquae eius amplitudo
conferre videtur, quoniam plurimi inquam
titate vapores sic ad eum uenientes frigi¬
ditate peciarum ut actum, quo adiuuan¬
te in aquam ipsam conuertuntur. Collum
autem botiae quam plures longum facere in¬
iij