867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 627
co calidiore diebus quatuordecim: deinde sacculo indantur, &
sub praelo valdè exprimantur: postea id quod expressum est, am¬
pullae infundatur, & operculo impositum, vinum extillatur, do¬
nec ad mellis spissitudinem peruenerit. drachma dimidia iunio¬
ribus: adultis integra, ex iure, vel liquore peculiari cum syrupi ro¬
sacei, aut violacei solutorij semuncia diluitur, potuique datur. MA¬
THETES, Cur medicamentorum huiusmodi succus extrahitur?
GERON, Quia dum subtilis eorum materia à crassiore per ignem
separatur, multò fit efficatior, minoréque noxa in corpore huma¬
no operatur. hinc parua etiam medicamenti chemico more para¬
ti portio plus praestare potest, quàm magna adhuc crassa, siue de¬
cocta, siue macerata tantùm. imo extractum multò est vehemen¬
tiùs, quàm id, à quo extrahitur. MATHETES, Parine ratione &
modo ex alijs simplicibus, vel compositis medicamentis non pur¬
gantibus fieri possunt? GERON, Vtique: sicut superiùs etiam in¬
dicaui, vel ex vini spiritu, vel ex peculiari quodam liquore institu¬
to conueniente, macerari primùm, deinde separari, & illorum es¬
sentiae, vel succi, pro cuiusque industria & iudicio elicipossunt.
MATHETES, Quomodo baccarum iuniperi succus conficitur?
BACCARVM IVNIPERI SVCCVS.
GERON, Baccę iuniperorum recentes, maturaeque, in Sep¬
tembri mense collectae modij instar in mortario conteruntur:
dum nulla earum integra supersit: deinde lebeti, qui quatuor, aut
quinque vrnas continet, induntur, coquunturque, donec om¬
nem vim exuisse videantur: postea ab igne remouentur, & quàm
validissimè sub praelo per lineos densosque sacculos diligenter
& exactè exprimuntur: mox succus expressus iterum per lineum
sacculum colatur, quò purior euadat, & materia terrestris, si quae
adhuc inest, ab eo separetur: tandem igni rursus super imponi¬
tur, incoquiturque, donec ad spissitudinem perueniat, & pur¬
pureus quasi appareat. Illud autem aduertendum est, ne dum co¬
quitur, aut effluat, aut adustionem resipiat. Duplici igitur quidam
lebete vtuntur, vt cùm succus ferè incoctus fuerit, commutari
possint. qui tamen coctionem diligenter obseruarint, ij vnico
perficere poterunt: nimirùm, vt paulatim succum in lebetem in¬
fundant, neque singulis vicibus supra modum impleant: ne dum
ille inflatur, praesertim in secunda ebullitione, quando ferè perco¬
ctus est, totus in ignem defluat. quare diligentia adhibenda est,
& cochleari culinario continuè subigi, commouerique debet. In
prima quidem ebullitione à fundo vsque agitandus, ne adura¬
tur: aliâs ingratus fiet, & adustione referet. praestat etiam vt ad iu¬
Succus bacce¬
rum iunipero¬
rum.