111
CAPVT XVIII
naturalis per se ac per accidens sit confor¬
tatiua, complexio quidem accidentalis ei¬
us quia elementaris, coelestem in denomi¬
natione uincit, quae cum sic calida sit & hu¬
mida, sicca immo calida denominatur. Et
coelestis caliditas & humiditas, ut arbi¬
tratur, primum gradum non multum excedere ui¬
detur. Et ex uino potenti uteri & huius secum
dum accidentalem complexionem ad quartum
peruenit gradum cum naturam ignis sape¬
re videatur. Quoniam si tanta caliditas in
substantia densa creata foret, non minus
pipere calefaceret. Verum & si tantae sit
intentionis, non tamen tantae potentiae ex
istit. Nam tolerabilis est eius laesio, & ci¬
to transiens, quae ex elementari prouenit
coelesti remanente, de quo infine capitu¬
li. Haec autem suis in qualitatibus mode¬
ratur uini potentia aut debilitate, & arti¬
ficio & vini nouitate. Quibus inducatur
cum ad tantum gradum perueniat, eius do¬
sim à dosi magnarum medicinarum non
multum eleuari debere.