867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 639
nudo igne proliciuntur. Haec denuò cucurbitae vitreae impo¬
nuntur, & in balneo maris distillantur, dum aqua ab oleo seiun¬
gatur: hoc deinde per cineres calidos à crassiore materia separa¬
tur, idemque effluit teuue, flauum & subtile: tandem quod cras¬
sius existit, à faecibus suis in arena euocatur, & in solis calore cor¬
rigitur. Nobile est oleum propter vim penetrandi, qua omnia
membra reficit: stomachum corroborat, eiusque concoctionem
iuuat: viscerum inflammationibus conuenit: abscessus lenit: do¬
lores sedat: omnes denique neruos confirmat.
OBSERVATIO.
Liquores concreti, & gummi, sicuti etiam omnia pinguia
solertem & vigilem Chemicum desiderant. facilè nanque aut in¬
cenduntur, aut eorum spiritus exhalant: eóque totum negotium
in ignis administratione consistit. In omnium autem illorum
leis eliciendis, hic modus seruari potest: primùm vt per ignem
vel ex erecta, vel ex inflexa ampulla pellantur: deinde vt distillatum
digeratur: postea vt in aqua calida, siue balneo seiungatur: hinc
ex cineribus, postremò per arenam extilletur. Notari quoque debet
succorum concretorum triplices esse differentias: vnde quidam
in oleo, quidam in aqua facilius resoluuntur: quidam mediam quan¬
dam facultatem obtment. hinc etiam ipsorum distillatio, vel in are¬
na, vel in balneo, vel in cineribus instituenda est. Solent etiam
gummi vel ex vino stillatitio, vel ex aceto dissolui: deinde lapillis
iniectis per cineres, aut arenam distillari: postea corrigi. Sic enim
ex ammoniaco paramus oleum ad tophos podagricos discutien¬
dos excellentissimum: ex colophonia, vel pice ad fissuras manu¬
um, aliáque cutis vitia. ex galbano ad neruos, & membra resoluta
restituenda, abscessus, & durities emolliendas discutiendásque.
Quinetiam ex thure, laserpitio, styrace, & similibus ad hunc mo¬
dum olea conficiunt.
OLEVM EX THVRE.
Thuris in puluerem radacti selibra ampullae orificio¬
magno praeditae inditur: deinde vitrum calicis modo formatum
quali in potu quotidiano vti consueuimus, imponitur: vt in me¬
dio ampullae consistat, idémque aqua calida impletur: postea
perculum in vertice perforatum applicatur: cuius foramini in¬
fundibulum coaptatur, & oleum commissuris oblitis euocatur.
Inter distillandum verò aqua calida per illud in vitrum, quod
dixi, guttatim stillarur: ita tamen ne hoc repleto, illa effluat. atque
sic cum aquae vapore oleum simul ascendit suauissimum.
Succi concreti.
Oleum ammonia
Oleum ex cole¬
phonia.
Oleum ex galba¬
no.
Thuris oleum.